- BASSARIS
- BASSARISest Bassarei, h. e. Bacchi sacrisicula. Persins Sat. 1. v. 101.Et raptum vitulo caput ablatura superboBassaris, et lyncem Maenas fiexura corymbis.Ubi vetus Schol. Bussarides, Baccht. Quibusdam videtur a genere vestis, qua Liber Pater utebatur, demissâ ad talos, quam Thraces Bassarim vocant. Quidam a vulpibus, quarum pellibus Bacchae succingebantur. Quae confirmari possunt e Graecis Grammatieis. Nam Hesychio Βαςςάραι sunt χιτῶνες, οὓς ἐφόρουν αἱ Θράκιαι Βάκχαι. Sed et apud Suidam et Etymologum legas: Βάςςαρος ἀλώπηξ κατα Η῾ρόδοτον. Porro non Thracum solum modo haec vox, sed et Afrorum. Nam, ut idem Hesych. scribit, Βαςςάρεια, τὰ ἀλωπέκια οἱ Λίβυες λέγουςι. Quamquam Bacchae non vulpinis tantum, sed et hinnulorum pel libus utebantur, quas Stat. 1. 2. Theb. v. 664. itemque l. 1. Achill. v. 609. Nebridas dixit, Graecorum more, qui pelles istas Νεβρίδας vocant, a ῃεβρὸς hinnulus, sive cervi pullus. Altius vero rem repetit ὁ πάνυ Bochartus. Sic enim ille, Bassareus, inquit, l. 1., c. 18. recte explicatur per Aeliani l. 3. Var. Hist. c. 41. Προτρύγην, cum bassar Ebraeis sit idem. quod Graecis τρυγᾷν vindemiare scilicet, ubi Tsade per SS. effertur, ut fit saepissime. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.